# Epistulae 137.7

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.7

Verbum dei sic intellege, per quod facta sunt omnia, non ut eius transire aliquid cogites et ex futuro praeteritum fieri. manet, sicuti est, et ubique totum est. uenit autem, cum manifestatur, et, cum occultatur, abscedit. adest tamen siue occultum siue manifestum, sicut lux adest oculis et uidentis et caeci; sed uidenti adest praesens caeco uero absens. adest et uox audientibus auribus, adest etiam surdis; sed illis patet, istis latet. quid autem mirabilius quam id, quod accidit in uocibus nostris uerbisque sonantibus in re scilicet raptim transitoria? cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit, et tamen, si unus adsit auditor, totum audit, quod dicimus, et, si duo adsint, tantundem ambo audiunt, quod et singulis totum est, et, si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tamquam cibos, sed omne, quod sonat, et omnibus totum est et singulis totum. itane iam non illud est potius incredibile, si, uerbum hominis transiens quod exhibet auribus, uerbum dei permanens non exhibet rebus, ut, quem ad modum hoc simul auditur etiam a singulis totum, ita illud simul ubique sit totum?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
