# Epistulae 137.8

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.8

Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantus deus angustias passus esse uideatur. neque enim mole sed uirtute magnus est deus, qui prouidentiae similiorem sensum magis formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis, qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur, qui pupulam tam paruam ditauit acie, qua per oculos emicante in ictu temporis caelum prope dimidium lustraretur, qui ex puncto et quasi centro cerebri sensus omnes quinaria distributione diffundit, qui corde, membro tam exiguo, uitalem motum per corporis cuncta dispensat his atque huius modi rebus insinuans magna de minimis, qui non est paruus in paruis. ipsa enim magnitudo uirtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum uirginalem non aduenticio sed indigena puerperio fecundauit; ipsa sibi animam rationalem et per eandem etiam corpus humanum totumque omnino hominem in melius mutandum nullo modo in deterius mutata coaptauit nomen humanitatis ab eo dignanter adsumens, diuinitatis ei largiter tribuens; ipsa uirtus per inuiolata matris uirginea uiscera membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra iuuenis introduxit. hic si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur. non erit singulare. demus deum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
