# Epistulae 137.9

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.9

Iam illud, quod in somnos soluitur et cibo alitur et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed adsumpsit. ecce sic factum est et tamen quidam haeretici peruerse mirando eius laudandoque uirtutem naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua saluos facit credentes in se profundos thesauros sapientiae et scientiae continens et fide inbuens mentes, quas ad aeternam contemplationem ueritatis incommutabilis peruehat. quid, si omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus? quid, si nullas ex paruulo in iuuentam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? nonne opinionem confirmaret erroris nec hominem uerum suscepisse ullo modo crederetur et, dum omnia mirabiliter facit, auferret, quod misericorditer fecit? nunc uero ita inter deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam et solita sublimaret insolitis et insolita solitis temperaret.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
