# Epistulae 138.12

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.12

Alioquin si uerba adtenderimus eorumque proprietati seruiendum putauerimus, non est praebenda dextera maxilla, si fuerit sinistra percussa, quoniam: Si quis te, inquit, percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram. magis autem sinistra percutitur, quod a dextera ferientis facilior ictus est. sed sic intellegi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne uindictae potius quam patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tamquam sinistra pro dextris. haec semper fuit sanctorum martyrum intentio; uindicta enim ultima iusta poscitur, quando nullus iam restat correctionis locus, extremo scilicet summoque iudicio. nunc uero cauendum est, ne uindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud, ipsa patientia, quae pluris habenda est quam omne, quod potest etiam inuito inimicus auferre. namque alius euangelista in eadem sententia nullam fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominauit, ut aliquanto distinctius intellegeretur in alio, ipse autem simpliciter eandem patientiam commendaret. paratus itaque debet esse homo iustus et pius patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
