Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.13
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis, quae intus est, pertinere quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum beniuolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse posse, quibus bene uelle debemus, hinc liquido ostenditur, quod ipse dominus Christus, exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in faciem, respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? nequaquam igitur praeceptum suum, si uerba intuemur, impleuit; neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne, qui fecerat, augeret iniuriam, et tamen paratus uenerat non solum in faciem percuti uerum etiam pro his quoque, a quibus haec patiebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. nec Paulus apostolus praeceptum domini et magistri sui uidetur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem dixit principi sacerdotum: Percutiet te deus, paries dealbate. sedes iudicare me secundum legem et contra legem iubes me percuti. et cum a circumstantibus diceretur: Iniuriam facis principi sacerdotum, inridenter eos uoluit admonere, quid dixerit, ut, qui saperent, intellegerent iam destruendum fuisse aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est hypocrisin sacerdotii Iudaeorum; ait quippe: Nesciui, fratres, quia princeps est; scriptum est enim: Principi populi tui non maledices, cum procul dubio, qui in eodem populo creuerat atque ibi lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset nec eos, quibus ita notus erat, ullo modo falleret, quod nesciret.