Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.15
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in euangelio diceretur, ut abicerent arma seque militiae omnino subtraherent. dictum est eis autem: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit. proinde, qui doctrinam Christi aduersam dicunt esse rei publicae, dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites iussit; dent tales prouinciales, tales maritos, tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales seruos, tales reges, tales iudices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit doctrina Christiana. et audeant eam dicere aduersam esse rei publicae, immo uero dubitent confiteri magnam, si ei obtemperetur, salutem esse rei publicae.