# Epistulae 138.17

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.17

Gratias domino deo nostro, qui contra ista mala misit nobis adiutorium singulare. quo enim non tolleret, quem non inuolueret, in quod profundum non demergeret fluuius iste horrendae nequitiae generis humani, nisi crux Christi in tauta uelut mole auctoritatis eminentius firmiusque figeretur, cuius adprehenso robore stabiles essemus, ne male suadentium uel in mala inpellentium tam uasto mundi huius abrepti gurgite sorberemur? in ista enim conluuie morum pessimorum et ueteris perditae disciplinae maxime uenire ac subuenire debuit caelestis auctoritas, quae uoluntariam paupertatem, quae continentiam, beniuolentiam, iustitiam atque concordiam ueramque pietatem persuaderet ceterasque uitae luminosas ualidasque uirtutes non tantum propter istam uitam honestissime gerendam nec tantum propter ciuitatis terrenae concordissimam societatem uerum etiam propter adipiscendam sempiternam salutem et sempiterni cuiusdam populi caelestem diuinamque rem publicam, cui nos ciues adsciscit fides, spes, caritas, ut, quam diu inde peregrinamur, feramus eos, si corrigere non ualemus, qui uitiis inpunitis uolunt stare rem publicam, quam primi Romani constituerunt auxeruntque uirtutibus etsi non habentes ueram pietatem erga deum uerum, quae illos etiam in aeternam ciuitatem posset salubri religione perducere, custodientes tamen quandam sui generis probitatem, quae posset terrenae ciuitati constituendae, augendae conseruandaeque sufficere. deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum ualerent ciuiles etiam sine uera religione uirtutes, ut intellegeretur hac addita fieri homines ciues alterius ciuitatis, cuius rex ueritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
