# Epistulae 138.18

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.18

Quis autem uel risu dignum putet, quod Apollonium et Apuleium ceterosque magicarum artium peritissimos conferre Christo uel etiam praeferre conantur? quamquam tolerabilius ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos; multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Iouem nominant. ista, inquiunt, fabulosa sunt. adhuc ergo laudent rei publicae luxuriosam, licentiosam planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, uerum etiam in theatris spectanda proposuit, ubi crimina essent plura quam numina, quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores uindicare debuerunt, quod ea uiderent saltem patienter. sed non sunt ipsi, inquiunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur. qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur? horum daemonum peruersitatem atque fallaciam, per quos et magicae artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit doctrina Christiana, quia mundo uniuerso patefecit, quia sanctos angelos ab eorum malignitate distinxit, quia cauendos potius et quem ad modum cauerentur admonuit, rei publicae dicitur inimica, quasi non, si. omnino per istos esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat infelicitas eligenda. sed neque hinc deus uoluit dubitari, qui primum populum unum deum uerum colentem deos autem falsissimos contemnentem, quam diu oportuit testamentum uetus, ubi uelamentum testamenti noui est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate honestauit, ut quiuis intellegat nec ipsam esse in daemonum potestate sed in illius unius, cui angeli seruiunt, quem daemones contremescunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
