# Epistulae 138.19

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.19

Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis Afris Afer est notior, non dico ad regnum sed ne ad aliquam quidem iudiciariam rei publicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus potuit peruenire honesto patriae suae loco natus et liberaliter educatus magnaque praeditus eloquentia. an forte ista ut philosophus uoluntate contempsit, qui sacerdos prouinciae pro magno fuit ut munera ederet uenatoresque uestiret et pro statua sibi apud Oeenses locanda, ex qua ciuitate habebat uxorem, aduersus contradictionem quorundam ciuium litigaret? quod posteros ne lateret, eiusdem litis orationem scriptam memoriae commendauit. quod ergo ad istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille, quod potuit. unde apparet nihil eum amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non potuit. quamquam et aduersus quosdam, qui ei magicarum artium crimen intenderant. eloquentissime se defendit. unde miror laudatores eius, qui eum nescio qua fecisse miracula illis artibus praedicant. contra eius defensionem testes esse conari. sed uiderint, utrum ipsi uerum perhibeant testimonium et ille falsam defensionem. illud, si sapiunt, adtendant., qui magicas artes non utique nisi pro felicitate, terrena uel damnabili curiositate conquirunt uel ab eis innocentes periculosa tamen eas admiratione conlaudant, et uideant Dauid nostrum sine ullis talibus artibus ex pastore ouium peruenisse ad regiam dignitatem, cuius et peccata et merita fidelis scriptura non tacuit, ut sciremus, et quibus modis non offenderetur deus et quibus modis placaretur offensus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
