# Epistulae 138.2

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.2

Ergo in epistula tua posuisti moueri quosdam, 'cur hic deus, qui et ueteris testamenti deus esse firmatur, spretis ueteribus sacrificiis delectatus sit nouis. nihil enim corrigi posse adserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur, uel, quod semel recte factum sit, inmutari nullatenus debuisse. recte enim facta dicunt mutari nisi iniuste non posse'. haec uerba ex litteris tuis in has meas transtuli. quibus si respondere copiose uelim, tempus me citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera humana certa ratione pro temporum opportunitate mutentur nec tamen eadem ratio sit mutabilis, qua ista mutantur. unde pauca commemorem, ut ex his excitata quodam modo iam per plura similia uigil currat intentio. nonne hiemi aestas addito sensim calore succedit? nonne diurnis tempora nocturna uertuntur? quotiens nostrae uariantur aetates! adulescentiae pueritia non reditura cedit, iuuentus adulescentiae non mansura succedit, finiens iuuentutem senectus morte finitur. haec omnia mutantur nec mutatur diuinae prouidentiae ratio, qua fit, ut ista mutentur. non autem, opinor, cum agricola aestate aliud iusserit, quam iusserat hieme, ratio mutatur agriculturae. et cum mane surgit, qui nocte quiescebat, uitae consilium non mutauit. aliud magister adulescenti, quam puero solebat, inposuit; doctrina igitur constans mutato praecepto non mutata mutauit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
