# Epistulae 138.3

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.3

Magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus consultus a quodam dolori eius adhiberi iussit, quod in tempore congruere uidebatur; adhibitum sanitas consecuta est. deinde post aliquot annos eadem rursus corporis causa commota hoc idem ille putauit adhibendum; uertit in peius. miratus recurrit ad medicum, indicat factum; at ille, ut erat acerrimus, ita respondit: ([deo male acceptus es, quia non ego iussi', ut omnes, qui audissent parumque hominem nossent, non eum arte medicinali fidere sed nescio qua inlicita potentia putarent. unde cum esset a quibus poterat stupentibus interrogatus, aperuit, quod non intellexerant, uidelicet illi iam aetati non hoc se fuisse iussurum. tantum igitur ualet ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum uarietate mutandum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
