# Epistulae 138.4

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.4

Non itaque uerum est, quod dicitur, semel recte factum nullatenus esse mutandum. mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutari uera ratio plerumque flagitat, ut, cum ipsi dicant recte non fieri, si mutetur, contra ueritas clamet recte non fieri, nisi mutetur, quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum diuersitate diuersum. quod enim in diuersitate personarum uno tempore accidere potest, ut huic liceat' aliquid 'impune facere, illi non liceat, non quod dissimilis res sit, sed quod is, qui facit', ita ab una eademque persona diuersis temporibus tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet, non quod sui dissimilis sit, qui facit, sed quando facit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
