# Epistulae 138.5

Augustine, Epistulae, Letter 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.5

Haec quaestio quam late pateat, profecta uidet, quisquis pulchri aptique distantiam sparsam quodam modo in uniuersitate rerum ualet neque neglegit intueri. pulchrum enim per se ipsum consideratur atque laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. aptum uero, cui ex aduerso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde nec ex semet ipso sed ex eo, cui conectitur, iudicatur; nimirum . etiam decens atque indecens uel hoc idem est uel perinde habetur. age nunc ea, quae diximus, refer ad illud, unde agitur. aptum fuit primis temporibus sacrificium, quod praeceperat deus, nunc uero non ita est. aliud enim praecepit, quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo nouit, quid cuique tempori accommodate adhibeatur, quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat minuatue inmutabilis mutabilium sicut creator ita moderator, donec uniuersi saeculi pulchritudo, cuius parti. culae sunt, quae suis quibusque temporibus apta sunt, uelut magnum carmen cuiusdam ineffabilis modulatoris excurrat atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei, qui deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
