Latin
Letter 138
Augustine, Epistulae 138.6
Unproofread scanNot analysed yet
Falluntur autem, qui existimant haec deum iubere causa suae utilitatis uel uoluptatis et merito mouentur, cur deus ista mutauerit quasi delectatione mutabili aliud sibi iubens offerri illo prius tempore aliud isto. non autem ita est. nihil deus iubet, quod sibi prosit sed illi, cui iubet. ideo uerus est dominus, qui seruo non indiget et quo seruus indiget, in ea quippe scriptura, quod uetus dicitur testamentum et eo tempore dictum est, quo adhuc illa offerebantur sacrificia, quae hoc tempore non offeruntur: Dixi domino: 'Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges'. nec illorum ergo sacrificiorum egebat deus nec cuiusquam eget umquam, sed rerum diuinitus impertitarum uel inbuendo uirtutibus animo uel aeternae saluti adipiscendae quaedam signa sunt, quorum celebratione atque functione non deo sed nobis utilia pietatis exercentur officia.