Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.13
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Christus homo, ut per eum reuelaretur noni gratia testamenti, quae non ad temporalem sed ad aeternam uitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit. inde subiectio, inde passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, uulnera et tamquam superato subiectoque mors ipsa, ut fideles eius discerent, quale pietatis praemium ab illo. cuius filii facti essent, petere atque sperare deberent, ne ad hoc pro magno seruiretur deo, ut terrenam felicitatem adipisci quaererent, qui seruirent ipsi, abicientes et conculcantes fidem suam aestimando eam mercede uilissima. unde beneficentissima prouidentia omnipotens deus terrenam felicitatem concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. hinc ille psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem paenitentem, quod aliquando corde non recto pro hac deo mercede seruierit, qua cum pollere atque excellere impios uideret, turbatus coeperat cogitare, quod deus humana non curet. et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad deum pertinentium reuocaret auctoritas, suscepit atque intendit agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est, donec intraret in sanctuarium dei et intellegeret in nouissima, hoc est donec accepto spiritu sancto disceret desiderare potiora et prospiceret, quae poena futura sit impiis, etiam qui faenea quadam temporaliter felicitate floruissent. hunc psalmum septuagesimum et secundum nocte, qua inlucescebat sollemnitas beatissimi Cypriani, per ministerium nostrum expositum lege et diligenter aduerte.