# Epistulae 140.15

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.15

Proinde eundem psalmum, cuius prophetiam dominus ad se pertinere demonstrans primum uersum eius exclamauit, cum penderet in ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intellegas, quem ad modum gratia testamenti noui nec eo tempore tacebatur, quando in uetere uelabatur. dicitur enim ex persona Christi, quod ad formam serui adtinet, in qua nostra portabatur irfirmitas. dixit enim de illo et Esaias: Ille infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. ex huius igitur infirmitatis uoce, de qua Paulus in eo. quod petebat, non exauditus et ideo quodam modo derelictus audit tamen a domino: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur, ex uoce ergo huius infirmitatis nostrae, quam in se transfigurauit caput nostrum, dicitur in hoc psalmo: Deus, deus meus, respice me: quare me dereliquisti? in eo quippe derelinquitur deprecans, in quo non exauditur. hanc in se uocem transfigurauit Iesus, uocem scilicet corporis sui, hoc est ecclesiae suae a uetere homine in nouum hominem reformandae, uocem scilicet infirmitatis humanae, cui deneganda fuerant bona ueteris testamenti, ut bona noui testamenti optare atque sperare iam disceret.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
