Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.18
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Christus ex persona sui corporis dicit, quod est ecclesia; haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam transfigurauit in eam, quam sumpsit ex uirgine. similitudinem carnis peccati; haec sponsus ex persona sponsae loquitur, quia uniuit eam sibi quodam modo. et apud Esaiam, ubi dicit: Sicut sponso alligauit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento, 'alligauit mihi' et 'ornauit me' tamquam unius uox est et tamen sponsum et sponsam Christum intellegimus et ecclesiam. sed erunt duo in carne una. sacramentum magnum, dixit apostolus, in Christo et in ecclesia; igitur non iam duo sed una caro. si ergo caro una, profecto competenter etiam uox una. quid hic quaeris, humana infirmitas, uocem uerbi, per quod facta sunt omnia? audi potius uocem carnis, quae facta est inter omnia, quoniam uerbum caro factum est et habitauit in nobis; audi potius medicinae uocem, qua sanaris, ut uideas deum, quem tibi uidendum distulit, hominem autem uidendum adtulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum transtulit, ut ista fide ad uidendum deum mentis oculus sanaretur. quid ergo dedignamur audire uocem corporis ex ore capitis? ecclesia in illo patiebatur, quando pro ecclesia patiebatur, sicut etiam ipse in ecclesia patiebatur, quando pro illo ecclesia patiebatur. nam sicut audiuimus ecclesiae uocem in Christo patientis: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti? sic audiuimus etiam Christi uocem in ecclesia patientis: Saule, Saule, quid me persequeris?