# Epistulae 140.2

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.2

Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi, quid sibi uelit uox illa domini: Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit, quod ait apostolus: Ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et quae sint quinque uirgines stultae quaeue sapientes et quae sint tenebrae exteriores et quo modo intellegendum sit: Verbum dei caro factum est. hae sunt certe quinque tam breuiter a me commemoratae quam abs te propositae quaestiones. proinde, si placet, addamus et sextam et illud potissimum requiramus, quae sit gratia testamenti noui. hanc illae omnes intueantur et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum conferat nobis non eo scilicet ordine, quo eas et tu proposuisti et ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, uelut uocata respondeat et officium sui operis impleat. ergo ita nascatur exordium.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
