Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.23
Unproofread scanNot analysed yet
Non autem existimes quasi locutionis regulam figi perpetua lege seruandam, ut, ubicumque legeris (homines) aut 'filios hominum', secundum hanc distinctionem semper intellegas, sed ut se habuerit circumstantia lectionis, unde sensus, si patet, hauritur, si latet, eruitur; sicut in hoc loco psalmi huius quem non moueat distinctionis intentio, cum ille, qui dixerat: In te sperauerunt patres nostri et eruisti eos; ad te clamauerunt et salui facti sunt; in te sperauerunt et non sunt confusi, subiungit: Ego autem? non enim ait sic: Et ego, sed: Ego autem. quid ergo iste, qui se ita distinguit? ego autem, inquit, sum uermis et non homo, tamquam illis, quos exaudisti et eruisti, eam commendares felicitatem, quae ad uetus pertinens testamentum homini ueteri tribuenda esset, qui coepit ab Adam, ego autem sum uermis, hoc est filius hominis, non homo sicut ille homo, qui non fuit filius hominis.