# Epistulae 140.25

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.25

Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis eius disceremus, quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare sed suis; alienis dico non natura sed uitio, quod semper contra naturam est. mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum, quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem pro aeterna felicitate contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saeuientes et quasi uicto et oppresso superbe inludentes. quod autem carnem suam resuscitauit et discipulorum aspectibus atque contactibus reddidit eisque uidentibus ascendit in caelum, ipsos aedificauit et, quid expectare, quid praedicare deberent, euidentissima ueritate monstrauit. illos autem, a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et extincto gloriantes in ea opinione dereliquit, ut, quisquis eorum salute aeterna saluus fieri uellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet, quod hi, qui uiderunt, signis contestantibus praedicauerunt et pro ea praedicatione similia pet-peti non dubitauerunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
