# Epistulae 140.26

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.26

Quapropter etiam Iacobus, unus ex apostolis eius, in epistula 1 sua, cum exhortaretur fideles, qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista uita tenebantur, dispensationem testamenti ueteris nouique distinguens: Sustinentiam, inquit, Iob audistis et finem domini uidistis, ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur, quod recepisse Iob legimus. nam et ab illo uulnere atque putredine saluus est factus et ei cuncta, quae amiserat, duplicata sunt restituta. ubi etiam commendata est resurrectionis fides. nam filii non in duplum sed totidem redditi etiam illos. quos amiserat, resurrecturos significarunt; sic ipsi quoque illis prioribus iuncti a restitutione dupli non inuenirentur alieni. ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait: Sustinentiam et finem Iob audistis, sed ait: Sustinentiam Iob audistis et finem domini uidistis, tamquam diceret: Mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in domino praecesserunt. Iob ergo de illis patribus erat, qui exclamauerunt et salui facti sunt. cum enim dicit: Ego autem, satis insinuat, qua salute illos saluos esse factos uelit intellegi, in qua ipse utique derelictus est, non quo illi a salute aeterna fuerint alieni, sed in occulto tunc erat, quod in Christo fuerat reuelandum. in uetere quippe testamento uelamen est, quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit. quo crucifixo uelamen etiam templi scissum est, ut significaretur, quod apostolus de uelamine ueteris testamenti dixit: Quoniam in Christo euacuatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
