# Epistulae 140.27

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.27

Nam et in illis patribus quamuis rarissima tamen fuerunt et usque ad mortem exempla patientiae a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, quorum sanguinem dicit dominus Iesus et ab eis exigendum, qui in patrum suorum, a quibus illi occisi sunt, iniquitate persisterent, et in nouo testamento nec defuit nec deest bonorum fidelium multitudo, qui etiam ista temporali felicitate praepolleant et in ea largitoris dei bonitatem misericordiamque experiantur tenentes tamen, quod dispensator noui testamenti diuitibus huius saeculi apostolus praecipit, non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut bene faciant. diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam, qualis in Christi non tantum spiritu uerum etiam carne manifestata est. cum resurrexit a mortuis, non qualem Iudaei in illo peremerunt. quando eum de manibus eorum deus non eruit eumque dereliquisse uisus est exclamantem: Deus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ut eo modo in se transfiguraret martyres suos, qui, etsi mori nollent, quod etiam Petro dixit: 'Alter te cinget et feret, quo tu non uis\\ significans. qua morte glorificaturus erat deum, et ob hoc a deo suo derelicti uiderentur ad tempus, cum eis nollet praestare, quod uellent. illam uocem cordis emitterent illumque adhiberent pietatis affectum, quem passione inpendente ore proprio dominus expressit eos in se identidem transfigurans: Verum non quod ego uolo, sed quod tu uis, pater.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
