# Epistulae 140.29

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.29

Ecce ita factum est. tamen tam multi non ob aliud uolunt esse Christiani, nisi ut huius uitae felicitate perfruantur, ideoque illa deficiente deficiunt. quid, si non in ipso nostro capite tam insigne constitueretur exemplum, quo disceremus pro caelestibus terrena contemnere non respicientes, quae uidentur, sed quae non uidentur? quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna. quos in se illis uocibus transfigurare dignatus est? nam quantum ad ipsum adtinet, quo modo uellet liberari ab illa hora, qui propterea uenerat in illam horam? aut quo modo sic loquebatur, quasi ei, quod nollet, accideret, cum potestatem habuerit ponendi animam suam et iterum sumendi eam nec eam quisquam tolleret ab illo, sed eam ipse poneret et resumeret, sicut in euangelio dicit? sed procul dubio nos in illis uocibus nostris eramus et caput pro suo corpore loquebatur non disiuncta significatione uocis, ubi conexio non disiungitur unitatis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
