# Epistulae 140.3

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.3

Est quaedam uita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem uoluptatemque consectans. huius uitae felicitas temporalis est, ab hac uita incipere necessitatis est, in ea persistere uoluntatis. in hac quippe ex utero matris infans funditur, huius offensiones, quantum potest, refugit, huius appetit uoluptates, nihil amplius ualet. sed posteaquam uenerit in aetatem, qua in eo rationis usus euigilet, poterit adiuta diuinitus uoluntate eligere alteram uitam, cuius in mente gaudium est, cuius interna atque aeterna felicitas. inest quippe homini anima rationalis, sed interest, eiusdem rationis usum quonam potius uoluntate conuertat, utrum ad bona exterioris et inferioris an ad bona interioris superiorisque naturae, id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur diuinitate atque aeternitate. in quadam quippe medietate posita est infra se habens corporalem creaturam supra se autem sui et corporis creatorem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
