Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.31
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam non defuerunt, qui hoc, quod dictum est: De uentre matris meae deus meus es tu, ideo ad ipsum caput nostrum pertinere sentirent, quoniam pater in tantum est deus eius, in quantum homo est in forma serui, non in quantum illi aequalis est in forma dei, ideo: De uentre matris meae deus meus es tu, ac si diceret: Ex eo, quod homo factus sum. deus meus es tu. sed quid est: Tu extraxisti me de uentre, si ad ipsum legum de uirgine procreatum refertur? quasi alios non deus extrahat, in cuius prouidentia est omnis ordo nascendi; an inde significare uoluit uirginis partum seruata uirginitatis integritate mirabili, cum ait: Tu extraxisti me de uentre, ut quod illic mirabiliter factum est, cum deus fecisse dicitur, nemini incredibile uideatur? quid ergo est et illud: Spes mea ab uberibus matris meae? quo modo et hoc ad ipsum caput ecclesiae referri potest, quasi spes eius, quae in deo est, a matris uberibus ei coeperit, non et ante in ipso utero? neque enim spes alia intellegenda est, nisi qua futurum erat, ut deus eum exaltaret a mortuis; totum quippe hoc secundum id, quod homo factus est, dicitur. an forte, quia ubera feminarum ab ipso conceptu in ubertatem promoueri perhibentur, sic intellegi uoluit (ab uberibus', tamquam diceret: Ex quo carnem sumpsi, cui carni fuerat speranda inmortalitas, ut non ante spes ei esset, cum in forma dei esset, in qua nihil in melius mutandum esset, sed ab uberibus matris, id est ab ipsa susceptione carnis, quae concipiebatur in spe, cuius spei res futura erat, cum ad inmortalitatem de morte transiret?