# Epistulae 140.32

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.32

Sed quod dictum est: In te iactatus sum ex utero, quo modo coaptari capiti possit, ignoro, quasi, in utero cum esset, non in deo fuit, in quo uiuimus, mouemur et sumus, aut illius infantis anima rationalis, ex quo caro processit ex utero, deum sperare coeperit. nisi forte credendum est iam nato animam rationalem accessisse, quae intra uiscera matris adhuc ei defuisset, et, quoniam eadem anima, quae carni iam natae addita est, deo inhaerebat, ideo secundum eandem carnem dictum esse existimandum est: In te iactatus sum ex utero, tamquam diceret: Eam sortitus sum animam ex utero, quae tibi cohaereret. sed quis audeat in hanc se temere praecipitare sententiam, cum ratio de aduentu uel exortu animae in tanto naturae profundo sic lateat, ut satius sit eam semper quaerere, quam diu in hac uita sumus, quam aliquando inuenisse praesumere? ex illa uero in se ipsum transfiguratione nostra quem ad modum possent haec accipi, dictum est. si quid autem conuenientius dici potuit uel potuerit, nullius praeiudicamus ingenio, doctrinae nullius inuidemus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
