# Epistulae 140.34

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.34

Ideo et diabolus hunc nocendi ordinem tenens illius magni uiri, quem postulauerat temptandum, prius externa bona accepit in potestatem. quibus ablatis et perditis cum illum inconcussum uideret - dixerat enim: Do m in U 8 dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum —, etiam carnem cruciandam uulnere postulauit tali cum eo confligens certamine, ut bona proxima inuaderet, hoc est corporis bona. quibus ille perditis si forte succumberet atque ad impietatem cor inclinaret, etiam bona animi deperirent, quibus perdendis iam in corpore saeuiens uicinus temptator instabat. denique ille uir in tanta temptatione, ubi erat animi bonis proxima tribulatio, quamuis multa prophetice loquatur, longe tamen aliter loquitur, quam cum illa externa deperissent bona, in quibus filios non amiserat, sed praemiserat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
