# Epistulae 140.35

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.35

Clamat ergo martyris anima transfignrata in Christum, cum iam in carne tribulari coeperit, et dicit deo, a quo derelicta est in terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe uitae aeternae: Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est; non est in agro meo, non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in meorum orbitatibus, sed in carne mea est, cui copulor, cui conector, cuius sensum non habere non possum; unde me de proximo urget, ut a patientiae uirtute deficiam. ne discedas a me, quoniam non est, qui adiuuet neque amicus neque propinquus neque humana laus neque praeteritae recordatio uoluptatis neque aliquid eorum, quo terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa, quae in animo meo est humana uirtus. quia, si tu deseris, quae hominis uirtus? quid est enim homo, nisi quod memor es eius?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
