# Epistulae 140.38

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.38

Quod uero sequitur: Et in puluerem mortis deduxisti me. quo modo capiti coaptabitur, quando quidem corpus eius, quod tertio die resurrexit, non est utique in puluerem dissolutum? nec aliter exposuerunt apostoli, quod in alio psalmo positum est: Neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem, nisi quia eius caro non est corrupta, quae tam celeriter resurrexit. unde item in alio psalmo dicit: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi puluis aut adnuntiabit ueritatem tuam? hoc scilicet dicens, quod, si eo modo, quo et ceteri, mortuus dimitteretur in puluerem et caro eius resurrectioni ultimae seruaretur, nulla esset utilitas in sanguine eius, quia nihil prodesset mors eius nec adnuntiaretur ueritas dei, quae illum continuo resurrecturum esse praedixerat. quid sibi ergo uult, quod hoc loco ait: Et in puluerem mortis deduxisti me, nisi corpus eius accipiamus ecclesiam, in qua illi. qui pro eius nomine passi sunt uel patiuntur, non ita ut ipse cito resurgunt, sed in mortis puluerem deducuntur tunc resurrecturi, cura illud tempus uenerit, de quo in euangelio dicit: Veniet hora, quando omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et procedent? aut certe tropice puluerem mortis ipsos Iudaeos intellegi uoluit, in quorum manus deductus est; scriptum est enim: Non sic impii, non sic; sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
