# Epistulae 140.42

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.42

Quod autem sequitur: Et de manu canis unicam meam, nihil aptius quam unica ecclesia mihi uidetur intellegi. canem uero mundum appellauit non ratione sed consuetudine contra insolitam ueritatem latrantem. haec est enim canum natura, ut. cum quibus habent consuetudinem. siue illi boni siue mali sint, non ad eos latrent, insolitorum autem personis uisis etiam innocentibus inritentur. manu autem canis potestatem mundi significauit, cuius etiam regnum infestum futurum corpori suo, id est ecclesiae suae leonis nomine figurauit in eo, quod adiunxit: Saluum me fac de ore leonis. unde scriptum est: Nihil interest inter minas regis et iram leonis, quamquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet rugienti et quaerenti circumeundo, quem deuoret. superbosque huius mundi Christianis humilibus aduersaturos ostendens consequenter dicit: Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. ideo quippe in unicornibus superbi intelleguntur, quia superbia odit consortium et, quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
