# Epistulae 140.46

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.46

Ergo, qui timetis dominum, laudate eum. ut deum non seruiliter sed libere colatis, amare discite, quem timetis, et poteritis laudare, quod amatis. timentes enim deum homines ueteris testamenti propter litteram terrentem et occidentem nondum habentes spiritum uiuificantem currebant cum sacrificiis ad templum et quamuis in figuram futuri sanguinis, quo redempti sumus, tamen nescientes, quid per eas praefiguraretur, cruentas uictimas immolabant. nunc uero in gratia testamenti noui qui timetis dominum. laudate eum. ipse quippe in alio psalmo mutanda illa praenuntians, quae tunc in umbra futuri offerebantur: Non accipiam, inquit, de manu tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. et paulo post, ut ostenderet sacrificium noui testamenti, quando illa fuerant cessatura: Immola, inquit, deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. et in fine eiusdem psalmi: Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me et illic uia est, qua ostendam illi salutare meum. salutare dei Christus est, quem infantem Symeon senex cum agnouisset in spiritu eumque sumpsisset in manus: Nunc dimittis. inquit, domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
