# Epistulae 140.47

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.47

Qui ergo timetis dominum, laudate eum; uniuersum semen Iacob, magnificate eum. non uacat. quod ei non sufficit dicere 'semen Iacob', nisi adderet'uniuersum'. ne in solis eis intellegeretur, qui ex Israhelitis fuerant credituri. semen enim Iacob ipsum est semen Abrahae; omnibus autem in Christum credentibus, non solis qui ex Israhel fideles erant, apostolus dicit: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. ibi namque commemorauit praefigurationem noui testamenti in eo, quod scriptum est: In Isaac uocabitur tibi semen, non utique in Ismahel. ancillae filio. in quibus duobus filiis Abrahae, serno et libero, et duabus mulieribus, ancilla et libera, scribens ad Galatas duo testamenta dicit in allegoria praefigurata. unde dicit: Non hi, qui filii carnis, hi sunt filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. promissionis enim uerbum hoc est: Ad hoc tempus ueniam et erit Sarrae filius.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
