# Epistulae 140.51

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.51

Cum his igitur agens apostolus, qui oliuae per gratiam inserebantur: Dicis, inquit, 'fracti sunt rami, ut ego ins era r). bene; propter incredulitatem fracti sunt. tu autem fide sta, noli altum sapere, sed time. dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salui facti estis per fidem et hoc non ei uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. in hoc itaque intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time. timor autem iste alius est; non est ille seruilis, quem caritas foras mittit. illo enim timetur, ne incidatur in tormentum supplicii, isto autem, ne amittatur gratia beneficii.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
