# Epistulae 140.52

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.52

Quapropter quamuis fidelibus ad nouum testamentum pertinentibus dicat apostolus, quod paulo ante commemoraui: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, pater', id est ut fides in nobis sit, quae per dilectionem operatur, non tam timendo poenam quam amando iustitiam, tamen, quia non fit anima iusta nisi participatione melioris, qui iustificat impium — quid enim habet, quod non accepit? - , non debet sibi tribuendo, quod dei est, ita gloriari, tamquam non acceperit. ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed time. et timor iste praecipitur etiam his, qui ex fide uiuentes heredes sunt noui testamenti atque in libertatem uocati. altum enim sapere dictum est superbire, quod alio loco e contrario satis ostendit, ubi ait: Non alta sapientes sed humilibus consentientes. ex hoc, quod ait 'humilibus consentientes', utique aperuit nihil aliud se dixisse 'alta sapientes' quam superbientes.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
