Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.53
Unproofread scanNot analysed yet
Timor ergo non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem sed illum seruilem, illum, quo, cum se quisque ab opere malo abstinet, poena terretur, non iustitia delectatur; hunc foras caritas mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas, non illum, quo timet anima, ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est, ut eam non peccare delectet, quo timet, ne deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. hic timor castus est; non eum eicit caritas, sed adsciscit. de illo quippe scriptum est: Timor domini castus, permanens in saeculum saeculi. nequaquam istum diceret permanentem nisi sciens alium, qui non permaneret; et bene istum castum dixit, hoc enim non caret amor, quo anima inhaeret deo, quae dicit in alio psalmo: Perdidisti omnem, qui fornicatur abs te: mihi autem adhaerere deo bonum est. nam et coniunx, quae adulterinum animum gerit, etiamsi timore uiri non perpetret adulterium, tamen, quod deest operi. inest' uoluntati; casta uero aliter timet, nam et ipsa timet uirum sed caste. denique timet illa, ne uir infestus adueniat, ista. ne offensus abscedat; non amanti enim praesentia uiri molesta est, amanti autem absentia. timore itaque casto, permanenti in saeculum saeculi timeat deum omne semen Israhel; timeant. quem diligunt, non alta sapiendo sed humilibus consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur; deus est enim, qui operatur in eis et uelle et operari pro bona uoluntate.