# Epistulae 140.55

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.55

Diabolus igitur et angeli eius a luce atque feruore caritatis auersi et nimis in superbiam inuidiamque progressi uelut glaciali duritia torpuerunt. et ideo per figuram tamquam in aquilone ponuntur. unde, cum generi humano diabolus incubaret, uentura gratia saluatoris dicitur in cantico canticorum: Exsurge, aquilo, et ueni, auster, et perfla hortum meum et fluent aromata. exsurge, qui inruisti. qui subditis incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere releuati erigantur, quorum animas premendo curuasti; et ueni, auster, inquit spiritum inuocans gratiae flantem de meridie uelut a parte feruida et luminosa, ut fluant aromata. unde apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco. hinc etiam dicitur in quodam psalmo: Oonuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro, captiuitatem scilicet, qua sub diabolo tamquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant et quodam modo congelauerant. hinc enim et euangelium dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. at uero flante austro glacies resoluitur et torrentes fluunt, id est peccatis remissis populi ad Christum caritate concurrunt. hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno ita soluuntur peccata tua.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
