Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.57
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde infideles homines tenebrae sunt. qui per fidem conuersi ad deum quadam praemissa inluminatione lux fiunt. in qua proficiendo si ex fide ad speciem peruenerint, ut id, quod credunt, etiam conspicere. sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem dei; talibus enim dicit apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. porro diabolus et angeli eius tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores; plus enim ab illa caritate auersi et in suum fastum obstinationemque progressi sunt. et quoniam extremo iudicio dicturus est Christus eis, quos ad sinistram discernet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, his malignis spiritibus coniungendos simulque damnandos dicet ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius. huic poenae contrarium est, quod bono seruo dicitur: Intra in gaudium domini tui, ut, quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. non haec per locorum interualla inani phantasmate cogitanda sunt; localia spatia non occupant nisi corporum moles. non est hoc spiritus uitae, non est hoc anima rationalis, multo minus deus omnium benignissimus conditor et iustissimus ordinator. uoluntatibus et affectibus ista uel propinquare uel longe fieri uel intrare uel exire dicuntur.'