Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.59
Unproofread scanNot analysed yet
Timeat eum omne semen Israhel. et uide causam, quam coniungit: Quoniam non spreuit, inquit, neque despexit precem pauperis. pauperem humilem dicit; hinc est: Noli altum sapere, sed time. timeat ergo eum omne semen Israhel, quoniam non despexit eius precem, qui non altum sapuit, sed timuit. potest hoc et capiti coaptari, quia ipse saluator corporis propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate ditaremur. ex forma enim serui pauper factus est, ex qua et precem fudit; in ea quippe humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem. uide ergo, quid dicat: Quoniam non spreuit neque despexit precem pauperis neque auertit faciem suam a me. ubi est illud: Quare me dereliquisti, si nec faciem auertit ab eo, nisi quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non exaudit non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus, quid auferat et quid offerat nobis? non, inquit, spreuit neque despexit precem pauperis neque auertit faciem suam a me et, cum clamarem ad e u m, exaudiuit me. fecit ergo, quod paulo ante rogatus 'est, ubi ei deprecans dixit: Ne discedas a me. si enim exaudiuit, profecto fecit, non itaque discessit. non ergo dereliquit hoc modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus, quo modo magis non ab eo derelinqui uelle debemus.