Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem uenit plenitudo temporis, ut gratia, quae occultabatur in uetere testamento, iam reuelaretur in nouo, misit deus filium suum factum ex muliere, quo nomine proprietate Hebraicae linguae omnis femina nuncupatur sine uiro intacta siue iam mixta. quem autem filium miserit fierique ex muliere uoluerit, quantus ille deus sit. qui hanc humilitatem pro salute fidelium suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc adtende euangelium: In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod, factum est. in ipso uita erat et uita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. hic ergo deus, uerbum dei, per quod facta sunt omnia, filius dei est incommutabiliter manens. ubique praesens, nullo clausus loco nec partiliter per cuncta diffusus, tamquam minorem partem habeat in minore loco et in maiore maiorem, sed ubique totus atque ita non absens etiam mentibus impiorum, quamuis eum non uideant, sicut nec ista lux uidetur oculis praesentata caecorum. lucet ergo et in tenebris talibus, quales apostolus significat, ubi dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; sed eam tales tenebrae non comprehenderunt.