# Epistulae 140.60

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.60

Apud te laus mea. quid ergo nocent, qui tamquam uicto insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? in ecclesia magna confitebor tibi, non quanta ista synagoga est, quae inridet mortem derelicti, sed in ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae credit in resurrectionem non derelicti. haec est unica illa, quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit: In medio ecclesiae cantabo te, et nunc quod ait: Confitebor tibi, in eis utique, qui confitebuntur, in quibus et loquitur. confessio autem non tantum peccatorum est sed et laudis dei, sicut ipse in euangelio: Confiteor tibi, inquit, pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum. edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum. qui requirunt eum. ipsi sunt paruuli, de quibus dixit: Et reuelasti ea paruulis, timentes eum et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena formidatur, sed quo gratia conseruatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
