Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.61
Unproofread scanNot analysed yet
Vota uero sua sacrificium uult intellegi corporis sui, quod' est fidelium sacramentum. ideo cum dixisset: Vota mea reddam coram timentibus eum, continuo subiunxit: Edent pauperes et saturabuntur. ipsi enim saturabuntur pane, qui de caelo descendit, qui ei cohaerentes et eius pacem dilectionemque seruantes imitantur eius humilitatem; ideo pauperes. in hac paupertate et saturitate praecipue apostoli claruerunt. et laudabunt. inquit, dominum, qui requirunt eum intellegentes non meritorum suorum sed illius esse gratiae. quod saturati sunt. requirunt enim eum, quia non sunt ex eis, qui sua quaerunt, non quae Tesu Christi. denique, etsi caro eorum, qui eum laudant, patitur temporalem tribulationem uel mortem, uiuent corda eorum in saeculum saeculi. haec uita cordis non est in sensibus corporis; secreta est in luce, quae intus est, non in tenebris, quae foris sunt, in fine praecepti, non in initio peccati. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, caritas, quae non aemulatur, non inflatur, quia non altum sapit, sed timet: et ideo cohaeret timore casto, permanente in saeculum saeculi. initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus inreuocabiliter in exteriora progressus est hominemque inuidendo et ei simile aliquid suadendo deiecit. ! cui homini in quadam scriptura dicitur: Quid superbit terra et cinis, quoniam in uita sua proiecit intima sua? (in uita sua' dictum est tamquam in propria sua et quasi priuata, qua delectatur omnis superbia.