Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.63
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende omnia diligenter. huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. quaeris, cuius rei gratia. hoc supra diierat: Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro uobis. hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad patrem. proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius. hae sunt diuitiae, de quibus dicit:s o altitudo diuitiarum! abditas enim habent causas, ubi nullis meritis praecedentibus quid habemus, quod non accepimus? deinde sequitur et, quid optet, adiungit: In interiore, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus uestris. haec est uita cordium, qua uiuimus in saeculum saeculi ab initio fidei usque ad finem speciei. ut in caritate, inquit, radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis. ista est communio cuiusdam diuinae caelestisque rei publicae; hinc saturantur pauperes non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, id est non commoda priuata sectantes sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes; nam de ipso pane. quo tales saturantur, quodam loco apostolus dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus. quid ergo comprehendere? quae sit, inquit, latitudo, sicut iam dixi, in bonis operibus. quibus beniuolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos. et longitudo, ut longanimitate pro hac latitudine molestiae tolerentur, et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non uanum aliquid temporale speretur. et profundum, unde gratuita gratia dei secundum secretum et abditum uoluntatis eius existit. ibi enim radicati, ibi fundati sumus, radicati propter agriculturam, fundati propter aedificationem; quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus: Dei agricultura, dei aedificatio estis. hoc totum agitur, cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. in futuro autem saeculo perfecta et plena caritas sine ulla malorum tolerantia non fide credit, quod non uidet, nec spe desiderat, quod non tenet, sed in aeternum ueritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cuius sine fine quietum opus erit laudare. quod amat, et amare, quod laudat. de hac consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei.