# Epistulae 140.64

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.64

In hoc mysterio figura crucis ostenditur. qui enim, quia uoluit, mortuus est, quo modo uoluit, mortuus est. non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi in eo quoque latitudinis huius et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister existeret. nam latitudo est in eo ligno, quod transuersum desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. longitudo in eo, quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est; ibi enim quodam modo statur, id est persistitur et perseueratur, quod longanimitati tribuitur. altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo, quod transuersum figitur. sursum uersus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi. quia bene sperantium superna expectatio est. iam uero illud ex ligno, quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae; in quo multorum ingenia conteruntur id uestigare conantia, ut ad extremum eis dicatur:s o homo tu quis es, qui respondeas deo?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
