# Epistulae 140.68

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.68

Et anima, inquit, mea ipsi uiuit; ipsi utique, non sibi sicut superborum priuato suo bono laetantium et a communi omnium bono, quod deus est, inani elatione resilientium. hoc utique deuitemus et communi potius uero omnium bonorum perfrui quam priuato nostro gaudere quaeramus, ut, qui uiuit, iam non sibi uiuat, sicut ait apostolus, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. per hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. neque enim illud tantum scriptum est, quod supra posui: Initium omnis peccati superbia, sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiae homines apostatare a deo. non ergo sibi uiuat quisque sed Christo faciens non suam sed ipsius uoluntatem et manens in eius caritate, sicut et ipse fecit uoluntatem patris et manet in eius caritate. haec quippe nos admonens et exemplo suo exhortans in euangelio suo locutus est. si autem ipse, cum in forma dei aequalis est patri, tamen per formam serui, quam propter nos accepit, non suam uoluntatem sed patris se facere commendauit, quanto magis nos propria priuataque nostra uoluntate contempta, qua tenebrati sumus, ad illud commune lumen, ut inluminemur et uultus nostri non erubescant, debemus accedere, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ut anima nostra ipsi uiuat! hoc enim etiam de nobis consequenter adiungit, cum dicit: Et semen meum seruiet illi, quoniam, qui seminat bonum semen, filius est hominis; bonum autem semen hi sunt filii regni.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
