Latin
Letter 140
Augustine, Epistulae 140.73
Unproofread scanNot analysed yet
Haec iustitia, qua eius fideles iusti sunt interim uiuentes ex fide, donec perfecta iustitia perducantur ad speciem sicut salute perfecta etiam ad ipsius corporis inmortalitatem, gratia testamenti noui. unde alio loco dicit apostolus: Pro Christo legationem fungimur tamquam deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari deo; ac deinde subiungit: Eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit —id est sacrificium pro peccatis; nam et ipsa in lege peccata appellabantur, quae pro peccatis offerebantur —,ut nos simus iustitia dei in ipso, id est in eius corpore, quod est ecclesia, cui caput est, nos simus iustitia dei, quam ignorantes illi et suam uolentes constituere, id est tamquam de suis operibus gloriantes iustitiae dei non sunt subiecti. inde et in hoc psalmo, cum dixisset: Adnuntiabunt iustitiam eius, sequitur et adiungit: Populo, qui nascetur, quem fecit dominus. quis est enim populus, quem non fecit dominus secundum id, quod homines sunt, qui etiam pecora creauit, a quo est omnis uita omnisque facta et creata natura? sed ita intellegendum est (quem fecit dominus', ut non solum quod homines sunt, uerum etiam quod iusti sunt, ab illo facti intellegantur secundum illud, quod iam non semel commemoraui ab apostolo dictum: Ipsius sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus.