# Epistulae 140.74

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.74

Animae igitur rationalis mutabilitas admonetur, quo nouerit nisi participatione incommutabilis boni iustam, saluam, sapientem, beatam se esse non posse nec sibi eam bonum esse posse propria uoluntate sed malum. propria quippe uoluntate auertitur a bono incommutabili eaque auersione uitiatur; nec sanari per se ipsam potest sed gratuita misericordia sui creatoris, quae in hac uita eam ex fide uiuentem in spe constituit salutis aeternae. unde non altum sapiat, sed timeat eoque timore casto inhaereat deo, qui eam a propria inmunditia, qua inordinate bona inferiora dilexit, uelut a quadam spiritali fornicatione mundauit; nec humanis laudibus extollatur, ne sit in uirginibus stultis aliena laude laetantibus — hoc enim de quaestionibus tuis restat extremum — et propter ipsam inanem laudem, non propter conscientiam suam, ubi illis testis est deus, bona operantibus, sed sit in uirginibus sapientibus, ubi dicat, quod apostolus ait: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. hoc est enim oleum ferre secum, non a uendentibus emere, hoc est adulantibus; adulatores namque laudem suam tamquam i oleum uenditant stultis. de hoc oleo dicitur in psalmo: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me, oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum.', elegit a iusto misericorditer reprehendi et quodam modo colaphizari, quam, ut ei caput in superbiam crescat, peccatoris adulatione laudari.'

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
