# Epistulae 140.75

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.75

Inridentium quippe responsio mihi uidetur, cum eis a sapientibus uirginibus dicitur: Ite potius ad uendentes et emite uobis, sicut in quodam libro sapientiae scriptum est, ubi contemptoribus dicit: Et ego uestrae perditioni superridebo. illa autem responsio, qua petentibus oleum dictum est: Ne forte non sufficiat nobis, non desperanter sed humiliter dictum est; quis enim sic praesumat de conscientia sua, ut certus sit eam sibi in iudicio dei posse sufficere, nisi misericordes misericorditer iudicet? iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. ipsae autem sunt lampades accensae opera scilicet bona, de quibus dominus dicit: Luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hucusque pertendit intentio uirginum sapientium, ut ideo uelint uideri ab hominibus bona opera sua, non quo ab eis laudentur ipsae, sed ut glorificetur deus, a quo illis est, quod bene operantur; ac per hoc interiore bono gaudent, quod est coram deo, ubi elemosyna in occulto, ut pater, qui uidet in occulto, reddat. et ideo non deficiunt lampades, quia interiore oleo uegetantur, id est intentione bonae conscientiae, qua coram deo fit in eius gloriam, quicquid coram hominibus in bonis operibus lucet. at uero stultarum uirginum hoc oleum non secum portantium deficiunt lampades, id est non perseueranter bona opera lucent, cum laus fuerit humana subtracta, propter quam illa faciebant hucusque intentionem suam perducentes, ut uiderentur ab hominibus, non ut glorificaretur pater, qui in caelis est, quae intentio perennis est gloriae, qua nouit anima deo se debere, quod iustificata est ad facienda opera bona, et ideo in illo, non in se laudari amat. unde alibi homo dei cantat: In domino laudabitur anima mea, ut, qui gloriatur, in domino glorietur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
