# Epistulae 140.79

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.79

Sed tunc illius clamoris euidentia et resurrectione mortuorum quia nulla erit dubitatio iam instantis praesentisque iudicii, subtrahetur omne solatium laudis humanae. neque enim uacabit de alio disceptare uel de alio iudicare aut gratificari atque suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit et de suorum factorum reddenda ratione cogitabit. ac per hoc feretur quidem animus uirginum stultarum consuetudine propria, sed non inuentis humanis laudibus deficiet. neque enim germanitus dixerunt: Apud te laus mea, uel: In domino laudabitur anima mea, aut in domino gloriatae sunt, cum ignorantes dei iustitiam iustitiam suam constituerent. ac per hoc petant a sapientibus oleum, hoc est aliquam consolationem: nec inueniunt nec accipiunt illis respondentibus se nescire, utrum uel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua expectant misericordiam sub illo iudice, qui cum in throno sederit, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi superexultet misericordia iudicio, quae super eos erit, qui misericordiae opera illa intentione fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse, quod habebant, nec gloriabantur, quasi non acceperint, sed per se ipsos habuerint,, quo placerent, sicut stulti, qui et sibi placent tamquam de bono a se sibi parato et ab adulantibus uel errantibus ita laudantur, ac si ipsi sint aliquid. qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, sicut dicit apostolus, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque et tunc in se ipso tantum gloriam habebit et non in altero. hoc est portare oleum secum, non ex aliena laude dependere. . sed quam gloriam in se habebit nisi eum, cui dicitur: Gloria, mea et exaltans caput meum, ut, quod saepe dicendum est, qui gloriatur, in domino glorietur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
