# Epistulae 140.81

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.81

Proinde quod sequitur: Nouissime ueniunt et reliquae uirgines dicentes: Domine, domine, aperi nobis, non dictum est eas emisse oleum et sic uenisse, neque enim iam erat unde, sed misericordiam sero quaesisse, cum iam tempus iudicandi esset et probos a reprobis separandi. recte autem illis respondetur: Amen dico uobis, nescio uos; ille quippe hoc dicit, quem non latet aliquid. sed: Nescio uos nihil est aliud quam: Nescitis me, quando de uobis potius eligitis confidere quam de me. cum enim dicitur, quod nos cognoscit deus, cognitionem sui nobis praestat, ut per hoc intellegamus ne hoc quidem nobis esse tribuendum, quod nos scimus deum, sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. unde, cum quodam loco apostolus diceret: Nunc autem cognoscentes deum, correxit et ait: Immo cogniti a deo quid aliud uolens intellegi, nisi quod eos ipse fecerit cognitores suos? nemo autem cognoscit deum, nisi qui intellegit illud esse summum atque incommutabile bonum, cuius participatione fit bonus, quod in huius psalmi conclusione positum est: Adnuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit dominus; inde est et illud, quod in alio psalmo: Ipse fecit nos et non ipsi nos. hoc enim non ad eam naturam, qua homines sumus, cuius naturae idem ipse creator est, qui caeli et terrae et siderum omniumque animantium. sed ad illud potius referendum est, quod apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
