# Epistulae 140.83

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.83

Scio autem, quam non superuacanea sollicitudine per hanc occasionem quaestionum mihi abs te propositarum testamenti noui gratiam tibi uoluerim copiosius commendare. habet enim aduersarios, qui eius profunditate turbati non deo tribuere sed potius sibi nolunt adrogare, quod boni sunt. nec tales sunt, quos facile contemnas, sed continenter uiuentes atque in bonis operibus laudabiles nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi haeretici sed eundem uerum, aequalem patri et coaeternum ueraciterque hominem factum et uenisse credentes' et uenturum expectantes, sed tamen ignorantes dei iustitiam et suam constituere uolentes. neque enim frustra dominus, cum et illas commemoraret, quae secum intrauerunt ad nuptias, et illas, contra quas clausit et quibus respondit: Nescio uos, utrasque uirgines dixit propter continentiam et', quinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario praeditam sensu, ornatas utrasque lampadibus propter bonorum operum bonaeque conuersationis in conspectu hominum luculentissimam laudem, utrasque obuiam sponso euntes propter expectationem, qua Christi speratur aduentus, sed tamen alias sapientes alias stultas, quod sapientes oleum acceperint in uasis suis, stultae autem hoc non ferant secum; in tam multis pares hoc solo eas dispares monstrat, hoc solo diuersa eis et contraria nomina inponit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
